Luke 24:44-50

Clementine_Vulgate(i) 44 { Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.} 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46 { et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:} 47 { et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.} 48 { Vos autem testes estis horum.} 49 { Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.} 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.