Luke 18:31-33

Clementine_Vulgate(i) 31 { Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:} 32 { tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:} 33 { et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.}