Clementine_Vulgate(i)
9 { Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.}
10 { Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.}
11 { Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.}
12 { Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.}
13 { Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.}
14 { Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.}
15 { Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?}
16 { veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.}
17 { Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?}
18 { Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.}