Clementine_Vulgate(i)
1 { Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.}
2 { Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.}
3 { Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.}
4 { Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.}
5 { Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?}
6 { At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.}
7 { Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.}
8 { Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.}
9 { Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.}
10 { Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.}
11 { Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?}
12 { Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?}
13 { Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.}