Clementine_Vulgate(i)
1 { Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.}
2 { Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.}
3 { Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.}
4 { Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.}
5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6 { Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.}
7 { Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:}
8 { et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?}
9 { Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?}
10 { non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.}
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
14 { Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.}
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 { Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?}
18 { Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.}
19 { Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.}
20 { Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:}
21 { neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.}
22 { Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.}
23 { Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:}
24 { nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.}
25 { Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.}
26 { Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:}
27 { edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.}
28 { Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:}
29 { qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:}
30 { secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.}
31 { In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.}
32 { Memores estote uxoris Lot.}
33 { Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.}
34 { Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:}
35 { duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.}
36 { Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?}
37 { Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.}