Clementine_Vulgate(i)
15 { Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.}
16 { Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:}
17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?}
18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,}
19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.}
20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}
21 { Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.}
22 { Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.}
23 { Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.}
24 { Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?}
25 { Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?}
26 { Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?}
27 { Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.}
28 { Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei?}
29 { Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:}
30 { hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.}
31 { Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}