John 7:25-27

Clementine_Vulgate(i) 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.