Clementine_Vulgate(i)
20 { Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.}
21 { Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.}
22 { Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.}
23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.}
24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.}