John 15:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 { Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.}

1 Samuel 8:7

7 Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.

Isaiah 53:1-3

1 [Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: 3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Ezekiel 3:7

7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.

Matthew 10:24

24 { Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:}

Luke 2:34

34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur:

Luke 6:40

40 { Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.}

John 5:16

16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

John 7:32

32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.

John 8:51

51 { Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.}

John 8:59

59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

John 10:31

31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.

John 11:57

57 Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

John 13:16

16 { Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.}

Acts 4:27-30

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

Acts 7:52-60

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis: 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. 56 (7:55b) Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 57 (7:56) Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 58 (7:57) Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. 59 (7:58) Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. 60 (7:59) Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

1 Corinthians 4:12

12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:

2 Corinthians 4:9

9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus:

1 Thessalonians 2:15

15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,

2 Timothy 3:12

12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.