Clementine_Vulgate(i)
1 { Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.}
2 { In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.}
3 { Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.}
4 { Et quo ego vado scitis, et viam scitis.}
5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
6 { Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.}
7 { Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.}
8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
9 { Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?}
10 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.}
11 { Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?}
12 { alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.}
13 { Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.}
14 { Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.}
15 { Si diligitis me, mandata mea servate:}
16 { et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,}
17 { Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.}
18 { Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.}
19 { Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.}
20 { In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.}
21 { Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.}
22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?
23 { Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;}
24 { qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.}
25 { Hæc locutus sum vobis apud vos manens.}
26 { Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.}
27 { Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.}
28 { Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.}
29 { Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.}
30 { Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.}
31 { Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.}