John 14:16-18

Clementine_Vulgate(i) 16 { et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,} 17 { Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.} 18 { Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.}