John 11:40-44

Clementine_Vulgate(i) 40 { Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?} 41 { Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.} 42 { Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.} 43 { Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.} 44 { Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.}