Ephesians 5:8-14

Clementine_Vulgate(i) 8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.