1 Thessalonians 5:4-8

Clementine_Vulgate(i) 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: