Luke 11:38-41

Vulgate(i) 38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium 39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate 40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit 41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis