Job 22:6 Cross References - Vulgate

6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

Exodus 22:26

26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

Deuteronomy 24:6

6 non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi

Deuteronomy 24:10-18

10 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas 11 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit 12 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus 13 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo 14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum 16 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur 17 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum 18 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem

Job 24:3

3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

Job 24:9-10

9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

Job 31:19-20

19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

Ezekiel 18:7

7 et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

Ezekiel 18:12

12 egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

Ezekiel 18:16

16 et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

Amos 2:8

8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.