Job 22:4 Cross References - Vulgate

4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

Job 7:12

12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

Job 9:19

19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

Job 9:32

32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

Job 14:3

3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium

Job 16:21

21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

Job 19:29

29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Job 23:6-7

6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

Job 34:23

23 neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

Psalms 39:11

11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

Psalms 76:6

6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

Psalms 80:16

16 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

Psalms 130:3-4

3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

Psalms 143:2

2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Isaiah 3:14-15

14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra 15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.