Job 22:29 Cross References - Vulgate

29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

Job 5:19-27

19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

Psalms 9:2-3

2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua

Psalms 91:14-16

14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Psalms 92:9-11

9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

Psalms 138:6

6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit

Proverbs 29:23

23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

Isaiah 66:2

2 omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

Ezekiel 21:26-27

26 haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit 27 iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei

Matthew 23:12

12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

Luke 1:52

52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

Luke 14:11

11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Luke 18:9-14

9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.