Job 22:19 Cross References - Vulgate

19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

Job 9:23

23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

Psalms 48:11

11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

Psalms 52:6

6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

Psalms 58:10

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

Psalms 97:8

8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

Psalms 107:42

42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

Proverbs 11:10

10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

Revelation 18:20

20 exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

Revelation 19:1-3

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est 2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius 3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.