Job 22:16 Cross References - Vulgate

16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

Genesis 7:11

11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

Genesis 7:17-24

17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

Job 14:19

19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

Job 15:32

32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 102:24

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

Ecclesiastes 7:17

17 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

Matthew 7:26-27

26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Matthew 24:37-39

37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

1 Peter 3:19-20

19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

2 Peter 2:5

5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.