Job 11:20 Cross References - Vulgate

20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Leviticus 26:16

16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

Deuteronomy 28:65

65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam

Job 8:13-14

13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit 14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

Job 17:5

5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient

Job 18:14

14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

Job 27:8

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

Job 27:22

22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

Job 31:16

16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

Job 34:22

22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

Psalms 69:3

3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

Proverbs 10:24

24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

Proverbs 20:20

20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

Lamentations 4:17

17 AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat

Amos 2:14

14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

Amos 5:19-20

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber 20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea

Amos 9:1-3

1 vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit 2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos 3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Luke 16:23-26

23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris 26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

Hebrews 2:3

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.