Job 10 Cross References - Vulgate

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices 3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves 4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis 5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora 6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris 7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere 8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me 9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me 10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti 11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me 12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum 13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris 14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris 15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria 16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias 17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me 18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret 19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum 20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum 21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine 22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

Genesis 2:7

7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 6:6-7

6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

Genesis 19:19

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

Exodus 3:7

7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

Exodus 34:7

7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Numbers 11:15

15 sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

Numbers 14:18

18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

Numbers 16:29-30

29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

Deuteronomy 28:59

59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

Deuteronomy 32:39

39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

Ruth 1:21

21 egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

2 Samuel 12:23

23 nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me

2 Samuel 14:14

14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est

1 Kings 19:4

4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

Job 3:5

5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

Job 3:10-11

10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

Job 3:13

13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem

Job 3:20-23

20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum 23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

Job 5:15-16

15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

Job 5:20

20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

Job 6:2-4

2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena 4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 6:8-9

8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus 9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

Job 6:26

26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

Job 7:6-7

6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe 7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

Job 7:7-7

7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona 8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam 9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet 10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius 11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 7:16

16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

Job 7:16-21

16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei 17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum 18 visitas eum diluculo et subito probas illum 19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam 20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis 21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

Job 7:21-21

21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

Job 8:5-6

5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus 6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

Job 8:9

9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

Job 8:20

20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

Job 9:12

12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

Job 9:15

15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

Job 9:20-21

20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit 21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

Job 9:21-21

21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae 22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

Job 9:24

24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est 25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

Job 9:28

28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti 29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

Job 9:32

32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

Job 10:3

3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

Job 10:7

7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

Job 10:14-17

14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris 15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

Job 10:15-17

15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria 16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

Job 10:16-17

16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias 17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

Job 11:20

20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

Job 13:21

21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

Job 13:26-27

26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae 27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

Job 14:1

1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

Job 14:10

10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

Job 14:10-14

10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

Job 14:13-14

13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei 14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea 15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram 16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

Job 16:6-16

6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

Job 16:8

8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

Job 16:22

22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Job 17:14

14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

Job 19:4

4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

Job 19:6-11

6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit 7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet 8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit 9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo 10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam 11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

Job 21:2-4

2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari

Job 21:6

6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor

Job 21:16

16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

Job 22:18

18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

Job 23:9

9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum 10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

Job 23:13-14

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

Job 23:13

13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

Job 27:7

7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

Job 31:6

6 adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

Job 31:14

14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

Job 31:35

35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

Job 33:4

4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

Job 34:5-7

5 quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum 6 in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato 7 quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

Job 34:18-19

18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios 19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Job 34:22

22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

Job 34:31-32

31 quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo 32 si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

Job 36:7-9

7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur 8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

Job 36:17-18

17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies 18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

Job 36:26

26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

Job 38:17

17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

Job 40:2

2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

Job 40:8

8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Job 40:17-18

17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt 18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

Job 42:7

7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

Psalms 1:6

6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 6:1-4

1 victori in psalmis super octava canticum David Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 3 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 4 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam

Psalms 7:3

3 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

Psalms 7:8-9

8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me 9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

Psalms 9:17

17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

Psalms 10:15

15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

Psalms 22:15

15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

Psalms 23:4

4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

Psalms 25:6-7

6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt 7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 25:7-7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 25:18

18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

Psalms 26:1-5

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

Psalms 32:3-5

3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

Psalms 38:1-8

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Psalms 39:5

5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

Psalms 39:13

13 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

Psalms 44:19

19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

Psalms 44:21

21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

Psalms 50:22

22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

Psalms 55:19

19 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum

Psalms 58:8

8 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

Psalms 69:33

33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

Psalms 88:6

6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

Psalms 88:11-12

11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

Psalms 88:12

12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

Psalms 89:47

47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

Psalms 90:2-4

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

Psalms 90:3

3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

Psalms 102:12

12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

Psalms 102:24-27

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

Psalms 103:15-16

15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

Psalms 106:4

4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

Psalms 109:21

21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

Psalms 119:73

73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

Psalms 119:153

153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

Psalms 130:3

3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

Psalms 138:8

8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

Psalms 139:1-2

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

Psalms 139:1

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

Psalms 139:14-16

14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

Psalms 139:21-24

21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Psalms 143:2

2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

Ecclesiastes 8:6-7

6 omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio 7 quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 3:11

11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

Isaiah 6:5

5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

Isaiah 38:11

11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

Isaiah 38:13

13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

Isaiah 38:15

15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

Isaiah 38:17

17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Isaiah 43:7

7 et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Isaiah 45:15

15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

Isaiah 46:9-11

9 recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei 10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet 11 vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

Isaiah 64:5-6

5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur 6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Isaiah 64:8

8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

Jeremiah 2:6

6 et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo

Jeremiah 2:34

34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi

Jeremiah 12:1-3

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt 2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum 3 et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

Jeremiah 13:16

16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

Jeremiah 15:10

10 vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi

Jeremiah 18:3-10

3 et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam 4 et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret 5 et factum est verbum Domini ad me dicens 6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel

Jeremiah 18:6

6 numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel 7 repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud 8 si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei 9 et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud 10 si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei

Jeremiah 20:14-18

14 maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta 15 maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum 16 sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano 17 qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus 18 quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

Jeremiah 48:11

11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

Lamentations 1:20

20 RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est

Lamentations 3:2-18

2 ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem 3 ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die 4 BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea 5 BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore 6 BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos 7 GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam 8 GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam 9 GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit 10 DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

Lamentations 3:10

10 DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis 11 DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam 12 DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam 13 HE misit in renibus meis filias faretrae suae 14 HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die 15 HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio 16 VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere 17 VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum 18 VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino

Lamentations 3:37

37 MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente

Lamentations 3:40-42

40 NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum 41 NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos 42 NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

Lamentations 5:1-22

1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum 2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos 3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae 4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus 5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies 6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane 7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus 8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum 9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto 10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis 11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda 12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster 16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus

Lamentations 5:16-22

16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus 17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

Lamentations 5:17-22

17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri 18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo 19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione 20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum 21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio 22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer

Ezekiel 37:4-8

4 et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini 5 haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis 6 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus 7 et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam 8 et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant

Daniel 3:15

15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

Hosea 2:10

10 et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea

Hosea 13:7-8

7 et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum 8 occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

Amos 3:8

8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

Jonah 4:3

3 et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita

Jonah 4:8

8 et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

Zephaniah 1:12

12 et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 6:25

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

Matthew 26:24

24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

Luke 16:15

15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

Luke 16:26

26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

Luke 17:10

10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

John 2:24-25

24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

John 10:28-30

28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea 29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei 30 ego et Pater unum sumus

John 21:17

17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

Acts 17:25

25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

Acts 17:28

28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

Romans 2:8-9

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 8:1

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

Romans 9:21

21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Corinthians 11:31-32

31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

2 Corinthians 5:2-3

2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes 3 si tamen vestiti non nudi inveniamur

Ephesians 3:11

11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

Ephesians 4:16

16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

Hebrews 1:12

12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

1 Peter 4:19

19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis

2 Peter 3:8

8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

Revelation 1:14

14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.