Ecclesiastes 12:1 Cross References - Vulgate

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

Genesis 39:2

2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

Genesis 39:8-9

8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua 9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

Genesis 39:23

23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

1 Samuel 1:28

28 idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

1 Samuel 2:18

18 Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo

1 Samuel 2:26

26 puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus

1 Samuel 3:19-21

19 crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram 20 et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini 21 et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

1 Samuel 16:12-13

12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

1 Samuel 17:36-37

36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis 37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

2 Samuel 19:35

35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi

1 Kings 3:6-12

6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum 10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset 11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

1 Kings 14:13

13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam

1 Kings 18:12

12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

2 Chronicles 34:2-3

2 fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram 3 octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus

Job 30:2

2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

Psalms 22:9-10

9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

Psalms 34:11

11 venite filii audite me timorem Domini docebo vos

Psalms 71:17-18

17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

Psalms 90:10

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

Proverbs 8:17

17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

Proverbs 22:6

6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

Ecclesiastes 11:8

8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita

Ecclesiastes 11:10

10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Isaiah 26:8

8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

Lamentations 3:27

27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua

Daniel 1:8-9

8 proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur 9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum

Daniel 1:17

17 pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum

Hosea 7:9

9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

Luke 1:15

15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

Luke 2:40-52

40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo 41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

Luke 18:16

16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

Ephesians 6:4

4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

2 Timothy 3:15

15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.