Ecclesiastes 11 Cross References - Vulgate

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum 2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram 3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit 4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet 5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium 6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit 7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem 8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita 9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium 10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Genesis 3:6

6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

Numbers 15:30

30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

Numbers 15:39

39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

Numbers 22:32

32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

Deuteronomy 15:7-11

7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum 8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris 9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum 10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris 11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

Deuteronomy 29:19

19 cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

Deuteronomy 32:29

29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

Joshua 7:21

21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

2 Samuel 11:2-4

2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua

1 Kings 18:12

12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

1 Kings 18:27

27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

1 Kings 18:45

45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel

1 Kings 22:15

15 venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

Nehemiah 8:10

10 et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

Esther 9:19

19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum

Esther 9:22

22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

Job 5:19

19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

Job 10:22

22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

Job 13:26

26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

Job 14:10

10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

Job 15:23

23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Job 20:11

11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

Job 26:5-14

5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

Job 31:7

7 si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

Job 33:28

28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

Job 33:30

30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

Job 36:24-33

24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri 25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul 26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis 27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

Job 37:23

23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest

Job 38:4-39:30

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

Job 39:4-30

4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas 5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit 6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis 7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit 8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit 9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum 10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te 11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos 12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget 13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris 14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea 15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant 16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente 17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam 18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius 19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum 20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror 21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis 22 contemnit pavorem nec cedit gladio 23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus 24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem 25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus 26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum 27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum 28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus 29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt 30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 39:5

5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

Psalms 40:5

5 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

Psalms 41:1-2

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

Psalms 50:4-6

4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

Psalms 56:13

13 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

Psalms 65:9-13

9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Psalms 81:12

12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

Psalms 84:11

11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

Psalms 90:7-11

7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

Psalms 92:5

5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

Psalms 104:24

24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

Psalms 112:9

9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

Psalms 126:5-6

5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Psalms 139:13-16

13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

Proverbs 3:27

27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

Proverbs 6:16

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Proverbs 11:24-25

24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

Proverbs 15:30

30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Proverbs 20:4

4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

Proverbs 22:9

9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

Proverbs 22:13

13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

Proverbs 22:15

15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

Proverbs 29:13

13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

Ecclesiastes 1:2

2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

Ecclesiastes 1:14

14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

Ecclesiastes 2:1-11

1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas 2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis 3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae 4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum 10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo

Ecclesiastes 2:10

10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo 11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

Ecclesiastes 2:15

15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

Ecclesiastes 2:17

17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus

Ecclesiastes 2:19

19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

Ecclesiastes 2:21-23

21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum 22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

Ecclesiastes 2:26

26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Ecclesiastes 3:12-13

12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

Ecclesiastes 3:17

17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

Ecclesiastes 4:8

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

Ecclesiastes 4:16

16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

Ecclesiastes 5:15-16

15 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo 16 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

Ecclesiastes 5:18-20

18 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius 19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei 20 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

Ecclesiastes 6:5

5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali 6 etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

Ecclesiastes 6:11

11 verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

Ecclesiastes 7:11

11 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

Ecclesiastes 7:14

14 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

Ecclesiastes 7:24

24 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

Ecclesiastes 8:12

12 attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

Ecclesiastes 8:15

15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

Ecclesiastes 8:17

17 et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

Ecclesiastes 9:1

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Ecclesiastes 11:6

6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

Ecclesiastes 12:1-5

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

Ecclesiastes 12:1

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent 2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam 3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina 4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis 5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Isaiah 32:8

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Isaiah 32:20

20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

Isaiah 40:28

28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Isaiah 55:10-11

10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti

Isaiah 55:10

10 et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti 11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

Jeremiah 7:24

24 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante

Jeremiah 13:16

16 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

Jeremiah 23:17

17 dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum

Jeremiah 44:16-17

16 sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te 17 sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus

Lamentations 3:27

27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua

Daniel 4:27

27 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis

Hosea 10:12

12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam

Joel 2:2

2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis

Micah 5:5

5 et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines

Haggai 1:6-11

6 seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum 7 haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras 8 ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus 9 respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam 10 propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum 11 et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

Haggai 2:17-19

17 percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus 18 ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum 19 numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

Zechariah 8:11-12

11 nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus exercituum 12 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec

Matthew 3:10

10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Matthew 5:28

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

Matthew 5:42

42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

Matthew 5:45

45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

Matthew 10:13

13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

Matthew 10:42

42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthew 18:22

22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

Matthew 22:13

13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 25:40

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Mark 4:26-29

26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

Luke 6:30-35

30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas 31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter 32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

Luke 13:7

7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat

Luke 14:14

14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

Luke 15:12-13

12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam 13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose

Luke 16:22-26

22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris 26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

Luke 17:4

4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi

John 3:8

8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

John 4:36-38

36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit 37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit 38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

John 12:35

35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat

Acts 11:20-21

20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum 21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum

Acts 11:28-30

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio 29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

Acts 14:16

16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas

Acts 17:30-31

30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant 31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

Acts 24:25

25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

Romans 2:5-11

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius 7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 11 non est enim personarum acceptio apud Deum

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

Romans 14:10

10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

1 Corinthians 3:5-7

5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 5:10

10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

2 Corinthians 7:1

1 has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

2 Corinthians 9:10-11

10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae 11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

Galatians 6:1

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

Galatians 6:8-10

8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

Ephesians 2:2-3

2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

Ephesians 5:16

16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt

1 Timothy 6:18-19

18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

2 Timothy 4:2

2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

Hebrews 6:10

10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

Hebrews 9:27

27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

Hebrews 13:3

3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes

1 Peter 4:3-4

3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

2 Peter 3:7

7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

2 Peter 3:11-14

11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

1 John 2:15-16

15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

1 John 3:17

17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

Jude 1:18

18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

Revelation 20:12-15

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum 14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.