Ecclesiastes 11:1 Cross References - Vulgate

1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

Deuteronomy 15:7-11

7 si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum 8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris 9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum 10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris 11 non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

Psalms 41:1-2

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

Psalms 126:5-6

5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Proverbs 11:18

18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

Proverbs 11:24-25

24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Proverbs 22:9

9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

Ecclesiastes 11:6

6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

Isaiah 32:8

8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Isaiah 32:20

20 beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

Matthew 10:13

13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

Matthew 10:42

42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthew 25:40

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Luke 14:14

14 et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

Galatians 6:8-10

8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

Hebrews 6:10

10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.