Numbers 1:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:

Exodus 19:1

1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.

Exodus 25:22

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

Exodus 40:2

2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

Exodus 40:17

17 (40:15) Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

Leviticus 1:1

1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:

Leviticus 27:34

34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.

Numbers 9:1

1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens:

Numbers 10:11-12

11 Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: 12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

1 Kings 6:1

1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.