34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
Leviticus 27:34 Cross References - Clementine_Vulgate
Leviticus 26:46
46 (26:45b) Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
Numbers 1:1
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:
Deuteronomy 4:5
5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 4:45
45 et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
John 1:17
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Galatians 4:24-25
Hebrews 12:18-25
18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20 { Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.}
21 Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
22 Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24 et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.