Numbers 2 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. 31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. 32 Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. 33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. 34 Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

Genesis 48:5

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

Genesis 48:14-20

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

Genesis 49:3-4

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. 4 Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

Genesis 49:8-10

8 Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. 9 Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? 10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

Exodus 12:37

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

Exodus 38:26

26 Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.

Exodus 39:42

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

Numbers 1:5

5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; 7 de Juda, Nahasson filius Aminadab; 8 de Issachar, Nathanaël filius Suar; 9 de Zabulon, Eliab filius Helon; 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; 13 de Aser, Phegiel filius Ochran; 14 de Gad, Eliasaph filius Duel; 15 de Nephthali, Ahira filius Enan.

Numbers 1:21

21 quadraginta sex millia quingenti.

Numbers 1:23

23 quinquaginta novem millia trecenti.

Numbers 1:25

25 quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

Numbers 1:27

27 recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. 28 De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, 29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.

Numbers 1:29

29 recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. 30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31 quinquaginta septem millia quadringenti.

Numbers 1:31

31 quinquaginta septem millia quadringenti. 32 De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33 quadraginta millia quingenti.

Numbers 1:35

35 triginta duo millia ducenti.

Numbers 1:37

37 triginta quinque millia quadringenti.

Numbers 1:39

39 sexaginta duo millia septingenti.

Numbers 1:41

41 quadraginta millia et mille quingenti. 42 De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 43 quinquaginta tria millia quadringenti.

Numbers 1:46

46 sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. 47 Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël: 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.

Numbers 1:50-53

50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54 Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.

Numbers 2:1

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. 3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

Numbers 2:9

9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

Numbers 2:16

16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.

Numbers 2:24

24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.

Numbers 2:31

31 Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.

Numbers 3:38

38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

Numbers 7:12

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:

Numbers 7:17

17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

Numbers 7:23

23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

Numbers 7:29

29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

Numbers 7:35

35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

Numbers 7:41

41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

Numbers 7:47

47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

Numbers 7:53

53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

Numbers 7:59

59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

Numbers 7:65

65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,

Numbers 7:71

71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,

Numbers 7:77

77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,

Numbers 7:83

83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.

Numbers 10:14

14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.

Numbers 10:14-16

14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.

Numbers 10:15

15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.

Numbers 10:16

16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

Numbers 10:27

27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 28 Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.

Numbers 11:21

21 Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro?

Numbers 23:9-10

9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. 10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]

Numbers 23:21

21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo.

Numbers 24:2

2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,

Numbers 24:5-6

5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël! 6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.

Numbers 26:7

7 Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.

Numbers 26:14

14 Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.

Numbers 26:18

18 Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti. 19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. 20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. 21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum. 22 Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.

Numbers 26:22

22 Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. 23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum: 24 Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum. 25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.

Numbers 26:25

25 Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. 26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum. 27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

Numbers 26:34

34 Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

Numbers 26:37

37 Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

Numbers 26:41

41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

Numbers 26:43

43 Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

Numbers 26:47

47 Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. 48 Filii Nephthali per cognationes suas: Jesiel, a quo familia Jesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum: 49 Jeser, a quo familia Jeseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum. 50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

Numbers 26:50

50 Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. 51 Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

Numbers 26:57-62

57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. 58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram: 59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar: 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. 62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.

Deuteronomy 33:17

17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.]

Joshua 3:4

4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.

Judges 1:1-2

1 Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? 2 Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus.

Ruth 4:20

20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,

1 Chronicles 2:10

10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

1 Chronicles 5:1

1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)

1 Chronicles 7:26-27

26 qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, 27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.

Psalms 68:27

27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

Psalms 76:11

11 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.

Psalms 80:1-2

1 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. 2

Psalms 80:2

2

Psalms 119:6

6 multum incola fuit anima mea.

Isaiah 11:10-12

10 [In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. 11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. 12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.

Isaiah 12:6

6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]

Isaiah 18:3

3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis.

Jeremiah 31:18-20

18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Ezekiel 43:7

7 dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.

Zechariah 9:16

16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.

Matthew 1:4

4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.

Luke 1:6

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

Luke 3:32-33

32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,

1 Corinthians 14:33

33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

1 Corinthians 14:40

40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

Philippians 1:27

27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:

Colossians 2:5

5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.

Colossians 2:19

19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.

Revelation 4:2-5

2 Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens. 3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. 4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronæ aureæ. 5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.