Psalms 89:23-37

Vulgate(i) 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper