Psalms 89:23 Cross References - Vulgate

23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam

2 Samuel 3:1

1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie

2 Samuel 7:1

1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

2 Samuel 7:9

9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra

2 Samuel 22:40-44

40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos 42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

Psalms 2:1-6

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Psalms 18:40

40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

Psalms 21:8-9

8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

Psalms 109:3-110:1

3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

Psalms 132:18

18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Luke 19:14

14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

Luke 19:27

27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me

John 15:23

23 qui me odit et Patrem meum odit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.