Psalms 133

Vulgate(i) 1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno 2 sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius 3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum