Psalms 122:1-9

Vulgate(i) 1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi