Vulgate(i)
5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt