Vulgate(i) 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius 26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit