Vulgate(i)
 3  favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
 4  novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
 5  pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
 6  per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
 7  nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
 8  longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius