Proverbs 28:14-18

Vulgate(i) 14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum 15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem 16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius 17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet 18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel