Numbers 7:3-9

Vulgate(i) 3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 4 ait autem Dominus ad Mosen 5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris