Numbers 2:3-9

Vulgate(i) 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur