Numbers 1:49-53

Vulgate(i) 49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii