Numbers 18:20-26

Vulgate(i) 20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel 21 filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis 22 ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum 23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt 24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi 25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae