Numbers 10:5-7

Vulgate(i) 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt