Matthew 9:28-30

Vulgate(i) 28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat