Matthew 24:6-8

Vulgate(i) 6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 8 haec autem omnia initia sunt dolorum