Matthew 1:16-18

Vulgate(i) 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus 17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim 18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto