Luke 1:31-35

Vulgate(i) 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei