Vulgate(i)
14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
16 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
18 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis