Matthew 15:15-20

Vulgate(i) 15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam 16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis 17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur 18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem 19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae 20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem