Matthew 12:25-30

Vulgate(i) 25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit 26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius 27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri 28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei 29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat 30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit