Matthew 11:27-29

Vulgate(i) 27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare 28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos 29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris