Matthew 11:2-18

Vulgate(i) 2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis 3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus 4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis 5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me 7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam 8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt 9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 15 qui habet aures audiendi audiat 16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus 17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis 18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet